- ARVERNIA
- ARVERNIAGregorio regio Arvernorum, et territorium Arvernum. Scriptoribus rerum Pipini pagus Arvernicus, etc. Gall. Auvergne. Galliae Aquitanicae regio celeberrima, cum titulo Ducatus ac etiam separatim Comitatus; sita in locis partim planis, partim montosis. Vicinos habet ad Orientem Foxenses et Lugdunenses: ad Meridiem Languedokios: ad Occidentem Cadurcos, Petrocorios, et Lemovices: Septentrionem versus Bituricenses et Borbonios. Arvernorum nomen valde celebre, cum apud alios, tum apud Caesarem in libris, de bello Gallico: Hi quod se a Troianis oriundos putarent, Romanorum se fratres appellare non dubitârunt, Lucan. l. 1. v. 427.Arverni nostros ausi se dicere fratres,Sanguine ab Iliaco populi.Hadr. vero Vales. ut supra memoratum, errare Poetam air, dum quod Aeduis tribuendum erat, Arvernis adscribit. Cum adversus Caesarem arma cepislent, Duce Vercingetorige, ingenti suorum clade sunt superati; Strabo l. 14.Dividitur in Superiorem et Inferiorem: superior in Cebennis posita, κατ᾿ ἐξοχην` vocatur Arvernia, Gall. Le hault pays d'Auvergne, satis montuosa, eiusque primaria urbs est fanum S. Flori. recens Episcopalis sedes. Inferior vero, admodum fertilis et rigua, dicitur Limania, a Lamona, aut Lymonna fluvio, qui ex montibus defluit: eius longitudo a Ponte Veteris Brivatae, Gannatum usque extenditur, circiter leucarum viginti: latitudo est a monte vulgo Poy de Dome nuncupato, usque ad oppidumTyert, circiter octo milliarium: Hadr. Vales. in Notit. Gall. partem inferioris Arverniae, ad sinistram Elaveris ripam Limaniam dicit: quae et Lemane et Lemmane, Histor. Franc. l. 3. c. 4. et l. 5. c. 34. Gregor. Turonens. Metropolis illi est Claromontium. Caput Gentis, et vetus Episcopalis sedes. Metel. Merula, Baudrand. Olim Imperium Arvernorum, a Ligeri Massiliam usque porrigebatur, secundum Strab. l. 4. ubi Luerii Regis illorum magnificentiam multis extollit. Videquoque Euttop. l. 4. Oros. l. 5. c. 13. Florum, l. 3. c. 2. Huius fil. Bitto seu Bituitus, cum Allobrogibus, vide supra, suppetias iret, victus est: imperiumque eius, Vercingetorige captô, ut dictum, penitus evanuit. Caesar Comm. l. 7. Diodor. Sic. l. 40. Oros. 1. 6. c. 9. Post haec tempora proprios habuit Comites regio, dein in Familiam Bononiensem transiit: a Ludovico IX. fratri alphonso cum Pictonibus data; rediit postmodum ad Comites Bononienses: exin Coronae unita, nuptiis Iohannis Regis cum herede huius familiae, tertiâ vice Comitibus Bononiensibus cessit. Margarita tandem Regina, Comitatum, cuius dominium tenuerat, Carolo, fil. notho Caroli IX. tradidit, A. C. 1606. De conciliis in Arvernia celebratis, A. C. 535. 549. 586. Vide Gregor. Turonens. l. 6. c. 38. et 39. Tom. 5. Concil. Gall. insuperque in voce, Claromontium et supra in voce Arverni. Urbes Arverniae, cum oppidis et castellis; in Inferiori Alsona, Auzon. S. Amantii castrum. Artona, Artonne. Aquasparsa, Aigucperse. Biliomagus, Billon. Briaus, Brioude. Cambidobrensemonaster. et oppidum, Combronde. Casa Dei, la Chese-Dieu. Castellum novum. Castrum S. Amantii. Castrum Widonis, Chasteau Guion. Celsinaniae, Saucilanges. Clarus mons, caput gentis. Curva Petra, Corpiere. Eborolacum vel Eurogilum Palatium, vulgo Ebreule. Iciodorum, Issoire. Lovolautrum, Volore. Magnus locus, Manlieu, Abbatia. Manatense Mon. Menat. Mons petrosus, Montpeirous. Pons Castelli. Pons Givoldi, Pont Gibaud. Ricomagus, Riom. Rupes fortis. Scoralia, Escurolle. Talamita, Talegande. Tigernum castr. Tiern. Ucio, Usson. Vicus comitis. Volovicus, Volvic. Voluta, la Voûte. In superiori Arvernia. Alantia, Alanche. Aquae calidae, Chaudes Aigues. Aureliacum, Aurillac. Berulfi Rupes, la Roque-Brou. Cartilatum, Carlat. S. Flori oppid. Episcopale S. Flour. Interaquas, Entragues. Mauriacum, Mouriac. Monssalvius, Montsalvi. Muratum, Murat sur l' Anagnon.Oratorium, Ouradour. Petta fortis, Pierrefort. Ricomagus alter vicus, Riom. Severiacum, Sverace. Vicus ad Ceram fluv. Vic. Olim multo maior Arvernia exstitit, antequam Burbonensi pago aliisque finitimis non contemnenda eius portio attribueretur. Vide praefatum Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.